VERSION 2

Je suis un citoyen romain …

Au milieu du conflit qui oppose Romains et Etrusques, se détache une grande figure romaine, symbole de l'amour de la patrie et de l'intrépidité à toute épreuve : Caius Mucius, surnommé Scaevola, " le gaucher ", à la suite de l'exploit que voici.

C. Mucius, adulescens nobilis, sua sponte penetrare in hostium castra constituit. Senatum adit : "Transire Tiberim, inquit, Patres(1), et intrare, si possim, castra hostium volo." Approbant Patres(2). Abdito intra vestem ferro, proficiscitur. Ubi eo venit, in turba prope regium tribunal constitit. Ibi cum stipendium militibus forte daretur et scriba cum rege sedens pari fere ornatu multa ageret, (Mucius) scribam pro rege obtruncat. Ante tribunal regis destitutus, "Romanus sum, inquit, civis ; C. Mucium vocant. Ego, hostis tuus, hostem occidere volui, nec ad mortem minus animi est quam fuit ad caedem. En tibi, ut sentias quam vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident" ; dextramque, accenso ad sacrificium foculo, injicit.

Tite-Live, Histoire romaine, livre II, 1 2 (extraits)