Cicero, consul (1) factus , Sergii Catilinae conjurationem virtute (2) constantia (3) curaque repressit. Is, indignatus (4) quod in petitione (5) consulatus (6) repulsam acceperat, et furore (7) demens, cum nonnullis viris (8) nobilibus, Ciceronem interficere (1), senatum (9) occidere, urbem igne (10) delere statuerat. Cicero vero conjurationem detexit ; Catilina, metu (11) consulis (12), Roma ad exercitum quem paraverat fugit (2); socii (13) ejus poenas dederunt (3). Unus e senatoribus (14) filium suum punivit, nam juvenis, amicitia (15) Catilinae perditus, castra (16) ejus petebat (4): quem pater (17) in itinere (18) occidit, his eum verbis reprehendens : "Non ego Catilinae adversus patriam, sed patriae (19) adversus Catilinam tibi vitam dedi.(5)"

Non tamen Catilina consilium (20) reliquit, sed Romam (21) cum copiis (22) suis petiit. Omnes (23)acri modo pugnaverunt ; nullus hostium (24) proelio superfuit (6). Ipse Catilina, procul a suis, inter cadavera eorum quos occiderat, cecidit, morte (25) pulcherrima, si pro patria sua sic periisset. Senatus populusque romanus Ciceronem "Patrem Patriae (26) " vocavit (7).

d'après LHOMOND, Cicéron, 3-4 (texte extrait de Invitation au Latin 3°,Magnard, édition 1999)